Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
lao Praeposito et suis sororibus praedictis vel aliis quibuscunque posset, nostruin consensum beneuolum, licentiam pariter et assensum ex gratia speciali, tanquam Patronae ipsius monasterii S. Aniani, misericorditer praebere et annuere dignaremur. Potissime, quia Venerabilis et religiosus vir Dominus frater Steplianus, Abbas monasterii S. Martini de sacro monte Pannoniae, Praesidens totius Ordinis S. Benedicti per Hungariam conslitutus, autlioritate praesidentiae etiam suum praeLuisset fauorem, pariter etassensum, prout id exhibitione litterarum eiusdem Domini fratris Slephani Abbatis coram nobis facta declarabat. Nos itaque considerantes, vt regia Maiestas ex solita pietate semper ad ea intendere debeat, quae pacis sunt, et JEcclesiae suae commodum respiciunt; aduertentes etiam, quod nostri Progenitores fundatores ipsius monasterii fuerint, et ex hoc sibi de remedio prouideri expediret opportuno, ipsi Fratri Georgio, Abbali Tykoniensi, huiniliter et deuote in hac parte nobis supplicanti annuimus et concessimus, imo praebendo beneuolum nostrum consensum, fauorem et assensum, concedimus auctoritate iuris nostri patronatus gratiose, vt ipse Dominus cum eodem Nicolao Praeposito et suis sororibus vel cumaliis, quibuscum commodius polerit, ex nostra permissiua licenlia etfauore, de ipsa medietate diclae possessionis, Arath vocatae, ipsum monasterium S. Aniani et per lioc dictum Abbatem contingenti, super aliis iuribus possessionariis, concambialem permutationem facere et contrahere possit perpetuo et irreuocabiliter duraturam; quam nos ratain semper et vbique futuris atque successiuis in teuiporibus habebimus, con-