Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
conslanciam, in acie nostrae mentis reuoluentes, qua iidem fideles dicti regni nostri Nobiles, a temporibus dictorum sanctoruin et aliorum regum vsque modo, in tuitione et protectione huius nostri regni Hungariae, omniumque iurium S. coronae nostrae regiae subiectorum, specialiter autem in tuta conseruatione confiniorum, limitum et terminorum eiusdem, regni nostri Hungariae promtos se intrepide reddere studuerunt, fideles et exliibuerunt, per quae huius regni gubernacula feliciter possidemus, eorumdem IVobilium regni nostri fidelium supplicationem veram, imo toti regno nostro proflcuam, fore agnoscentes, praemissaeque libertati ipsorum in toto vel in parte derogari nolentes: Eisdem Nobilibus regni noslri et et am! assiatoribus eorum, harum serie firma et bona fide nostra mediante, promittimus, spondemus, et ex certa nostrae Maiestatis scientia pollicemur, quod ipsos a modo in antea,in omnibus illis libertatibus, immunitatibus et libertatum praerogatiuis, quae eisdein per ipsos sanctos et alios Hungariae regni reges, nostros videlicet diuos praedecessores donatae et concessae, per nosque roboratae existunt et confirmatae, vt iidem ad tuitionem ipsius regni nostri Hungariae, ipsamque eorum fidelitatem diuturnam, inuiolabiliter obseruandam feruentius animentur, tenebimus et conseruabimus, perpetuo et irreuocabiliter permansuros, fruituros et grauisuros. Et in huius rei euidens testimonium ipsis fidelibus Nobilibus regni noslri praesentes duximus concedendas. Datum Budae, septimo die congregationis nostrae praedictae. Anno Domini Millesimo trecentesimo octuagesimo quinto." L. S. a tergo impressi. t