Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
statutissent, et eosdem in Dominium earuin trium domorum ipsis praesentibus introduxissent." E iudicialibus Nicolai Tauernicorum Magistri Anno 1404 emanatis. Orig. in arcbivo Primatiaii. An. Ch. 1384. Prioratus Hospitalariorum Hung. ac Sctauon. Comiti Thomae de Sancto Georgio possessiones Beu , Kereszteny et Egyhazosfalua, in feudum confert. £ Nos frater Raimundus de Bellero Monte, Sacrae domus liospitalis Sancti Ioannis Hyerosoljmitani, Ilungariae, Slauoniae Prior humilis, et Comes Dubicensis, vniuersis et singulis, praesentibus pariter et futuris, praesentes nostras priuilegiales litteras inspecturis, seu etiam quomodolibet audituris, facimus et volumus esse notum: Quod consideratis fidelibus ac acceptis seruitiis, quam pluribus, ac promotionibus et augmentis Eccl. et promotione nostrorum, quae Magnificus et Potens D. C. Tliomas de S. Georgio, regnorum Dalmatiae et Croatiae Banus, fidelis noster, Nobis, domui, Ecclesiae et Prioratui nostris exhibuit et impendit, et summo cum fidelitatis fauore exhibet incessanter, a quo etiam multipliciora seruitia nobis, dictis nostris Domui, Eclesiae ac Prioratui speramus Deo praeuio in posterum exhiberi; volentes eidem in recompensationem suorum seruitiorum praedictorum vtiliter respondere, vt ad eadem seruitia Nobis, Domui, Ecclesia.e et Prioratui nostris praedictis exhibenda feruentius exardescat, de consilio, consensu et e.t assensu Fratrum nostrorum } videlicet Domini Fratris Arnoldi de Bellero Monte, Fratris et Vice-Prioris nostri, Fratris BolXCVI. t