Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
clesiae Budensis salutein et gratiam. Refert nobis reuerendissimus in Christo Pater, Dominus Demetrius, Cardinalis Strigoniensis, quaedam litteralia instrumenta factum metarum cuiusdam possessionis ecclesiae suae Yaskuth vocatae, tanquam ab ipso casualiter deperdita forent, atque alienata, quarum alia paria in sacristia Vestra, seu conseruatorio ecclesiae Vestrae, more solito reposita haberentur, quae pro iurium suorum caLitela nimium haberentur necessaria; super quo fidelitati Vestrae firmiter mandamus; quatenus praedicta paria dictorum litteraliLim instruinentorum in annotata Vestra sacristia seu conseruatorio Ecclesiae Veslrae diligenter requiri et reinueniri faciatis, requisitorumque et reinuentorum tenorem, si factum metarum dictae possessionis Vaskuth tangere agnoueritis, extunc in transumpto litterarum vestrarum eidem concedatis ad cautelam; cauentes tamen, ne fraus et dolus interueniat in hac parte aliqualis; aliud non facturi. Datum Budae, feria tertia proxima post festum Ascensionis Domini. Anno eiusdem millesimo trecentesimo octuagesimo quarto. Nos itaque mandatis ipsius Dominae nostrae reginae in omnibus obedire cupientes, vti tenemur, quoddam par priuilegii nostri super possessione Vaskuth vocata, in nostra sacristia seu conserualorio Ecclesiae nostrae praedictae diligenter requiri et reinueniri fecimus, cuius tenor per omnia is est: Capitulum Budense (v. ad an. 1362). Nos itaque sicut praemittitur, mandatis dictae reginae nostrae in omnibus obtemperare cupientes, vt tenemur, tenorem et formam praedicti paris reinuenti, de verbo ad verbum praesentibus litteris nostris inseri faciendo, dicto