Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
quibus emenda reconciliationisfieri deberet, signanter de morte mulieris quondam Drossa, et de morte cuiusdam Valachi transalpini , quem Dobrin nominauit proximum suum, siue de quacunque morte habita per insulanos inter Valachos, onera emendationum iilarum in se assumserunt Valachi suprascripti, cum suis posteris , nunc et in futurum. E contra ipsi insulani assumserunt ignoscere ipsis A alachis omnia homicidia, incendia, furta, depraedationes hactenus habita, per ipsos Valachos in insulanos , et cum eis perpetuam pacem habituros. Secundus articulus est iste: quod assumserunt ipsi Valachi, quod nunquam pascerent pecora , nec pecudes in territorio Theutonicorum , nisi liberrima iicentia et admissione Theutonicorum in quorum territoriis pascerent. Tercius articulus est iste: quod assumserunt ipsi Valachi custodiam seruandam in omnibus alpibus ad Tolmacz vsque ad magnam villam Valachicalem. Quartus articulus est iste : quod assumpserunt ipsi Valachi, quod crematorem , interfectorem, nociuum, seu inaleuolum nullum debent hospitare hominem: si tales nociuos hospitauerint, cum ipsis sint comburendi. Quintus articulus est iste: quod si aliquis comminaretur incendium, talis si conuinci posset septem iuramentis, slatim debet cremari. Modo simili, quicunque Valachorum conuincetur septem iuramentis, quod furtuin, spolium, incendium aliquod vel huiusmodi coinmisisset y simili modo statim deberet cremari. Sextus articulus est iste: quod assumserunt Valachi, quod eorum nullus arcum regere, vel portare audeat, nisi necessitas et vtili- * tas requireret; quicunque arcum portaret, vltra lioc, talis in rebus, et corpore sit" punicndus. Ex