Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

drctus Cardos de Mathiasfalua, aut Nicolaus filius Vrban de Laslofalua, aliis absentibus, homo no­ster, ab omnibus,^quibus incumbit, meram de premissis sciant et experiantur veritatem, scitaque praemissorum veritate, euocet, prefatum Petrum, filium Petri, Ladislaum et Iohannem, familiares suos predictos, contra prefatum Poljan in no­stram personalem presentiam ad terminum com­petentem, et post hec ipsius inquisitionis seriem ac diem et locum dicte euocationis cum nomini­bus Euocatorum, terminoque assignato, nobis fi­deliter rescribatis. Datum Bude feria secunda, proxima post festum Natiuitatis Domini, anno eiusdem Millesimo , trecentesimo f octuagesimo secundo. Nos igitur preceptis Vestre Excellentie humiliter, vt tenemur, obedire cupientes, vna cum predicto Benedicto de Kamarfalua, homine vestro nostrum misimus pro testimonio fide di­gnum, videlicet Nicolaum, Clericum Chori nostri ad premissa exequenda, qui demum redeuntes no­bis concorditer retulerunt, quod idem homo ve­ster, dicto testimonio nostro presente, feria se­cunda proxime preterita in Comitatu Scepusiensi procedendo ab omnibus Nobilibus et Ignobilibus, quibus decuisset et licuisset, diligenter de premis­sis inquirendo , talem sciuisset veritatem, quod predicta videlicet feria tertia proxima post supra dictum festum omnium Sanctorum prenominatus Petrus, filius Petri patruelis scilicet eiusdem cum suis complicibus, et signanter predictis Ladislao et Iohanne famulis suis, manibus armatis et po­tentiariis predictum Iohannem, filium Stephani , familiarem suum et Castellanum in dicto Castro Donauich, quo ad suain portionem propriam con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom