Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
det eiusdem, ct alias noslras, quibus mediantibus praedictus Magister Georgius coram nobis eisdem filys Iohannis quadraginta lanceos terre in metis predicte possessionis Radoma dare spopondisset, dilaniasset; et quedam alia litteralia instrumenta, videlicet priuilegium Domini Ladislai Regis super ipsa possessione Radoma, et Peklen confecta et quadam violentia, Yt referebat, ad se recipiendo apud se reseruasset. Datum Sabbatlio proximo post festum Sancti Vrbani Pape. Anno Domini prenotato. u Ex aulientico transumto eiusdem Capituli Scepus aano 1418. emanato, archiui familiae Uz de Uzfalua. * LVII. An. Ch. 1383. Idem Capitulum super portione Petr6ch-Sigra oppignorata , alteri cessa testimoniales edit. Nos Capitulum Ecclesie beati Martini de Scepus memoriae commendantes tenore presentium significamus , quibus expedit vniuersis. Quod Nicolao, filio Thome, nepote Martini, filii de Herkouch ab vna , ac Iohanne, filio Nicolai de Petrouchsygra, pro se ac Domina Elisabeth consorte, ac Petro, fdio suis, parte ab altera, coram nobis personaliter constitutis, per eundem Nicolaum, filium Thonie, confessum extitit Ministerio viue vocis et relatum, quod ipse possessionariam portionem totam, sibi per Benedictum, filium Dominici , filii Mathius de eadern Petrouchsjgra, mediantibus aliis litteris nostris patentibus, feria sexta, proxima post Dominicam Quasimodo geniti de Anno Domini Millesimo, trecentesimo, septuagesimo primo pro undecim marcis denariorum Numeri Scepusiensis pignori obligatam, pro eui-