Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

minico proximo ante festum Epiphaniarum Domini, Anno eiusdem M. CCC. oetua"esimo lertio." E membrana orig. idera Cornides Tora. II, p. 468-9, LII. An. Ch. 1383. Idem Conuentus priuilegium Andreae III. super terra Ieke, Zadur, fdio Zelemery collata , pro Dominico de Kisvdrda transumit. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus et fu­turis, praesens scriptum inspecturis, Dominicus Praepositus et Conuentus Ecclesiae Sanctae Crucis de Lelesz salutem in salutis larcitore. Ad vni­uersorum notitiam harum serie volumua perue­nire: Quod Magister Dominicus, filius lohannis de Kyswarda, ad nostram personaliter accedendo praesentiam, exhibuit nobis quoddam priuilegium Domini Andreae, regis Hungariae, piae memo­riae, dupplicis sigilli sui munimine consignatum, petens nos cum inslantia, quatenus tenorein eius­dem de verbo ad verbum transcribi facerernus: cuius quidein tenor talis est: Andreas (v. ad an. 1291). Nos igitur petitionibus ipsius Magistri Do­minici, filii lohannis, ac iustitiae annuerrtes, te­norem praescripti priuilegii de verbo ad verbum, nil addendo, nilque minuendo, transcribi, tran­scriptumque earum nostris litteris pendentis si­gilli nostri munimine fecimus consignari. Datum in die Dominico proximo ante festum Epiphania­rum Domini. Anno eiusdem Millesimo trecente­simo tertio." Ex. originali. Sigillum conuentus fuit pendens, e lilq sericeo rubro mixto nigro.

Next

/
Oldalképek
Tartalom