Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

Regni Poloniae debeatur. Littera vero Dominae Keginae obtenta, praesens littera vana et inanis liabeatur. In quorum omnium testimonium prae­missorum praesentes scribi fecimus, sigillique no­stri, et Baronum praedictorum appendentis muui­mine roborari. Anno D. M. CCC.LXXXIII. u Pray Mss. Tora. XVI. p. 209. sqq. XLVI. An. Ch. 1383. Poloni Hedwigiy aiteri regis Ludouici filiae, sub conditionibus, in specie Lussiae llubrae regno Poloniae cedendae , soliutn addicunt. Polonis Siradiae congregatis placuit Semouili, Masouiae Ducis, electionem in tempus aptius dif­ferri, et legatis reginae Elisabetli responderi. Vo­cato itaque Vesprimiensi Episcopo (Benedicto) et suis Comitibus in consilii medium, primum qui­bus cladibus et calamitatibus regnum Poloniae ex diuturna eius vacatione affligatur et tirneatur jilus affligi exponunt. Se quidem, quod ad ius iu­randum, Ludouico et suis filiabus praestitum, el eius religionem jjertinebat, sincere custodisse, non tamen ea religione eo usque, quo pereant, detineri vanis promissis debere. Si itaque filia regis Lu­douici, lledwigis, jjro festo Pentecostes instanti in regnum Poloniae aduenerit, et in eo curn viro ijjsi coniungendo, mansuram et singula ab ijjso alienata, distractaque, et signanter terras Rus­siae, item terras Vielunensem, Dobrcinensem re­cuperaturam se spoponderitj se illam j>ro Domina et regina habituros. Si minus quaesituros sibi vtilem regem, nec admissuros, vt per tot et tam frequentes dilationes, susjjensionesque respublica et regnum Polouiae intereat."

Next

/
Oldalképek
Tartalom