Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

conditkmariisque , in libertatem assertis , sunt concessa, vel consumsit yetustas, vel inuida lucis archiuorum scrinia recondunt. Quae in originalibus , aut transumtis authenticis temporum vicerunt morumque iniquitatem, Eminentissimo Cardinali Leo­poldo e Comitibus de Kollonicz debemus vt plurimum. Grandis haec Anima ad affun­dendam Historiis nostris claritatem, tabula­rii Sui Primatialis claustra benigne reclu­sit; et ab Excelsa Camera Caesareo - Regia Aulica Viennensi, eiusdem gratia, sequen­tem obtinuit resolutionem: Illustrissimi ! Litteris praetitulatarum Dominationum Vestrarum, 3oi. recenter elapsi mensis Se­ptembris, circa Instantiam Eminentissimi ac Reuerendissimi Principis, Cardinalis a Kol­lonicz communicationem litteraliumlnstru­mentorum, Venerabilem Clerum concer­nentium, ac penes Regias Cameras Hunga­ricam et Scepusiensem reperibilium peten­tis, ad nos responsorie exaratis, acceptis, continentiisque earumdem intellectis , ac passu hocce hic quoque in CameraAulica penitius ruminato; quandoquidem notura, promulgatumque esset, quod Maiestas sua Sacratissima vniuersa bona Ecclesiastica, in regno Hungariae existentia, Venerabili Clero Hungariae, ac Ecclesiis Dei restitu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom