Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
Religione Christiana perPraeeones a Setle Romana missos imbuti , postquam ritum Graecorum sunt amplexi, piam eiusdem sollicitudinem acuerunt. Sclauini 3 qui citeriorem Istri ripamaccoluerant ( Procop. de bell. Goth. L. III. c. 14.) Hunis oras illas inundantibus, Gothorum, vt videtur, conditionem secuti, pars cum iisdem ad terras nostras penetrarunt. Auarum mox praesulci, vt Fredegarius se exprimit (ad annum CJolarii Chron. nro. 48). Pars ab alpium Dacicarum (Carpati) sinistro latere, quod ad Aquilonem vergit, et ab ortu Vistulae fluminis per immensa Spatia exporrigitur (Iornandes Hist. C. 17.) inter iuga montium, ac loca per Herulos, et Longobardos vacuata , illapsi; ii, qui inter Morauam et Granum, Tibiscum vsque, consederant Marahanenses; alii vero, ad Murae ripas, Auarum propulsorum sedes sortitii, Muraenses, a fluuiis, quos incoluere , videntur nomine vulo-ari fuisse compellati; ea subin, Francorum rebus attenuatis, fortuna vsi, vt regnum Magnae Morauiae condcrent, Christiana religione suscepta, ac Zuentibaldi potentia clarissimum. Hungari, Russis Vgri, Graecis Scriptoribus Turcae, Persis Mazari, genuino ac proprio genti nomine Magyari, sedibus auitis, quas in Persiae ad Caucasum limi-