Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
de consensu omnlum in celebrando Sanctissimo festo Pascliatis, quod ea res etiam vestris preciJJUS recte constituta est; ita, vt omnes fratres in oriente, qui antea Iudaeos imitari consueuerant, iam deinceps cum Romanis et vobis, omnibusque nobis, qui eumdem morem vobiscum a primis temporibus in eo recolendo tenuimus, sanctissimum festum Paschatis concordissime celebrabunt. Laeti igitur ob res prospere gestas, et ob pacem et concordiam communiter inter omnes constitutam, tum denique ob excisas radicitus liaereses, collegam nostrum et episcopum Vestrum, Alexandrum, maiore honore et ardentiore caritate complectimini; qui nos praesentia sua recreauit, et permultum laboris in hac aetate sua suscepit, quo vos aliique omnes tranquilliori pace frui possitis. Orate pro omnibus nobis, vt quae a nobis recte sunt constituta, ea rata, stabiliaque maneant, vt credimus, beneficio Dei Patris omnipotentis , et vnigeniti filii eius, Domini nostri lesu Christi, et Spiritus S. cui sit gloria in saecula. Amen. " Ex Socratis Hist. Eccl. lib. I. c. 19. A. C. 525. Constcintitius Imp. mulctam Ario , huiusque asseclis, injlictam publicat. Cum malignos et impios sibi Arius imitandos duxerit, par est, vt eandem cum illis ferat ignominiam. Queinadmodum igitur Porphjrius, diuinae pietatis hostis, iniquis de Veligione compositis libris , condignam reperit mercedem ; per quam fu— turis seculis omnium probris obnoxius erit, plurimaque obruetur infamia, atque insuper impia eius