Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
fuisse antequam natus esset; fuisse tempus aliquando cum non esset; Filium Dei libero voluntatis suae arbitrio virtutis et vitii eapaeem esse, inquiens et creaturam esse; quibus omnibus sanctum concilium indicit anatliema; imo vero, ne pati quidem potest, Yt vel impia eius opinio vel amentia, vel blaspliema verba ad aures perueniant. Quem autem exitum consecutae sint res eius, omnino vel audiuistis , vel saltem a nobis audietis, ne nos insultare homini videamur , qui meritas sceleris sui poenas luit. Tantum vero inualuit eius impietas, vt cum eo vna perierint Theonas Marmaricae, et Serundus Ptolomaidis , episcopi; nam et illi cum aliis quibusdam eisdem malis allecti sunt. Verum cum iam Aegyptus non modo peruersa illa opinione et blasphemia, sed etiam cerlis hominibus, qui in populo antea pacato et tranquillo seditionem et discordiam concitare ausi sunt, Dei gratia penitus libertata esset; tamen petulantia Meletii, et eorum, qui ab illo in sacrum ordinem sunt cooptati restabat adhuc : de qua re, quid concilium decreuerit, vobis carissimi Fratres indicamus. Concilium clementius aliquando in Meletium animatum (nam summo iure nullam merebatur veniam) decreuit, vt in sua ciuitate maneat, potestatem autem nullam habeat, vel manus imponendi, vel administrandi ; vel quemquam ad munus aliquod ecclesiasticum deligendi, vel in aliena regione, aut ciuitate eius rei gralia comparendi; sed vt solum dignitatis nomen retiueat. Illi vero, qui ab eo in sacrum ordinem lecli sunt, simul atque sanctiore ordinatione confirmati fuerint, ad communionem post haec admittantur, et permittatur illis quidem honoribus frui, et saCris