Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
Ibictem Eus. L. X. c. 7. Hanc Clericorum immunitatetn eonfirmauit, ac definiuit Constantiuus Junior A. 357. in Cod. Jur. ciu. L. I. tit. III. n. 2. Factione, quae pro Maioriano pugnaljat, Donato a Casis nigris , duce, ac signifero , Romanac Synodi decreto haud cedente , concordiae studio, Arelatensem congregauit Synodum Constantinus Augustus. A. Ch. 314. Exemplum epistolae eiusdem Constantiui , qua alteram Episcoporum Synodum, vt ornnis tollatur dissensio, in Erbem Arelatensem indicit. Constantinus Auguslus Cliresto Syracusanorum Episcopo. Iam quidem antea cum nonnulli prauo, ac peruerso animo a sancta religione, coelestique virtute, et ab Ecclesiae Catholicae sententia dissidere coepissent, huiusmodi eorum contentionem praecidere cupiens , ita constitueram, vt lnissis e Gallia quibusdam Episcopis, accitis etiam ex Africa iis, qui duas in partes diuisi, pertinaciter inter se , atque obstinate contendunt; praesente quoque Romanae Yrbis Episcopo, id , quod commotum esse videbatur, sub horum praesentia posset diligentissima examinatione componi. Sed quoniam nonnulli, vt fere fit, et propriae salutis, et venerationis, quae santissimae fidei debetur, obliti, priuatas adhuc simultates prorogare non cessant; prolatae iam sententiae aquiescere nolentes, asserentesque paucos admodum Episcopos sententiam tulisse, qui nec omnibus, quae prius inquiri oportebat, diligenter excussis , ad depromendum iudicium accessissent; ynde fit, vt et ipsi, quos concordi, ac fraterno inter se animo esse decuerat, turpi, seu potius detestanda secessione dissideant ; et iis hominibus, qui a Sanctissima religione alieno sunt animo , subsannandi occasio praebeatur.