Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

rum et monasteriorum regni nostri, noliis a sancta sede apostolica commissarum, et praecipue eccle­siae B. Adriani, martyris pretiosi, de insula Salai­ensi, per nos ob specialem deuotionem fundatae, per ministros earumdem dispergantur; vna cum praeiatis et baronibus regni nostri, ad petitionem viri fratris Petri, primi Abbatis eiusdem ecclesiae, anno millesimo vigesimo quarto, crastino festi as­sumtionis B. Virginis, quum essemus in Alba, inito consilio diligenti, cum matura deliberatione duximus discernendum: quod nullus abbatum, aut conuentus, dictae ecclesiae decimas, possessiones, aut conditiones manu mittere, et ab eorum con­ditionibus liberos reddere , absque regia licentia, et consensu speciali alienare, aut distrahere, ta­beat facultatem. Si quid vero eontrarium per quem­libet abbatum, aut conuentum, processu temporis actum, vel foctum fuerit; eorum facta vel acta, et etiam instrumenta litteraria, si quae per quem confecta fuerint, super eo , in futurum volumus, vt — — sint, et omni stabiKtate caritura. Sacer­dotes vero Capellarum D. Georgii et Sancti Lau­rentii de Patha et Rokolyan cum ceteris sacerdo­tibus, ad ipsum monasterium spectantibus, con­gregationi ipsius abbatis , propter verbum Dei et Jbonum obedientiae , ad praeceptum ipsius, quoties visum fuerit, teneantur interesse. Et quia idipsum monasterium amplectimur speciali dilectione, etiam libertates etexemtiones eidem ecclesiae concessimus infrascriptas, in secula statuendo, videlicet: vt nullus , praeter personam regiam, vel eum, quem elegerit abbas, populos ipsius monasterij praesumat iudicare; sed iudicio et potestate, ac iurisdictione omnium iudicum, et vniuersorum comitum pa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom