Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

baros; postea vero cutn Prouinciis imperii tui illuxis­set, principatu uiagni illius Augusti , qui vnus ex maio­ribus tuis fuit, fuustum prosperumque Jmperio Homano omen exstitit. Ex eo siquidem tempore , maximis incre­mentis aucta est Maiestas imperii Romani: eius tu bae­res, ac successor, adspirantibus omnium votis, potitus es, potierisque deinceps vna cum filio , si modo sectam illam, quae cum imperio educata, et cum Augusto si­mul inclioata est , et quani maiores tui vna cum cete­ris religionibus coluerunt, tueri velis. Porro religionem nostram bono publico adoleuisse cum Imperio, quod fe­liciter coeptum fuerat, illud certissimo argumento est: quod iam inde a principatu Augusti nibil aduersi, sed contra omnia prospera , et magnifica ex animi sententia, votoque omniuin contigerunt." Eus. Hist. Eccl. L. JV. c. 26. Inefficax videtur attamen mansisse boc Aurelii de­cretum: cum aimo eius XVII. immanis orta sit denuo persecutio, vt patet ex Lugdunensium epistola. A. Ch. 177. Cir. Martyrum Lugdunensium, S. lrenaeuni Clero Iiomano commendantium , lilterae. Ad EleutheriumRomanuin Episcopum. Te per omnia, ac perpetuo optamus in Deo valere, Pater Eleuthere. Ilas litteras, vt ad te perferret, fratrem et ColJegam nostrum Irenaeum hor­tati sumus; quem quidem, vt commendatum ha­Ijeas, rogamus; vtpote aemulatorem testamenti Christi. Quod si noJjis compertum esset, locum cuipiam conferre iustitiam, eum tamquam presl)i­terum ecclesiae ( hunc enim gradum oJjtinet) tibi imprimis commendassemus. Ceterum quid opus est expressum in supradicta epistola cataiogum Mar­tyrum hic recensere, quorum alii securi percussi, alii feris ol)iecti , alii in -carcere exanimati sunt? Quid item opus est referre numerum Confessorum, qui postea superfuerunt ? Ilaec enim, quicunque voluerit, cuncta poterit plenissime cognoscere ex 2 #

Next

/
Oldalképek
Tartalom