Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

udnno Christi 104. cir. C. Flinius Caecil. Secicndus , Pro­praetor Prouinciae Ponticae, de Christianorum rebus Traiano Augusto accurate perscribit­Plinius Traiano Imp. S. Solenne est mihi, Domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui nnnquam : ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat, aut quaeri. Nec mediocriter haesitaui, sit ne aliquod di­scrimen aetatum , an quamlibet teneri nihil a robustioriiras differant ? detur ne poenitentiae ve­nia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit? nomen ipsum, etiamsi flagitiis ca­reat, an flagitia cohaerentia nomini, puniantur? Interim in iis, qui ad me tanquam Christiani de­ferebantur, hunc sum sequutus uiodum. Interro­gaui ipsos An essent Christiani? confitentes iterum, ac tertio interrogaui , supplicium mina­tus; perseuerantes duci iussi. Neque enim dubi­tabam, qualecunque esset, quod faterentur, per­uicaciam certe, et inflexibilem obstinationem de­bere puniri. Fuerunt alii similis amentiae: quos , quia ciues Romani erant, adnotaui in Yrbem re­mittendos. Mox ipso tractatu, vt fieri solet, dif­fundente se crimine, plures species inciderunt. Pro­positus est libellus sine auctore, multorum nomina continens, qui negarent se esse Christianos , aut fuisse, quum praeeunte me, Deos appellarent, et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum si­mulacris Numinum adferri, thure ac vino suppli-

Next

/
Oldalképek
Tartalom