Czinár Mór: Index alphabeticus codicis diplomatici Hungariae per Georgium Fejér editi – Fejér György magyarországi okmánytárának betűrendű tárgymutatója. (Pest, 1866.)

Primo adspectu methodus haec profecto plausibilis, ipsum sterilem laborem oblcctatura videbatur; nec deerant, qui ab ea unice maximum fructum sibi et ceteris Eruditis pollicerentur. Ve­rum : expenso attentius eo, an tantum fructum reapse spondeat: an utentibus commoda : an avidis quaerentium oculis promte servi­tura, gratissimum temporis compendium polliceatur; — dum omnia his contraria minatur; licet venusta facie suaviter adrideret, sepo sita est. Nec immerito. Cum enim liquido pateret, Indicem familiarum, personarum privatarum ; item : urbium, villarum, possessionurn, terrarum, vi­nearum, montium, silvarum, fluminum, lacuum, etc. etc. denique vocum hungaricarum, quae simul sumpta longe maximam totius Operis partém sibi vindicatura videbantur, et reapse jam vindi­caut; borúm, inquam, Indicem, ut veteris Geographiae bono ser viat, non a.iter, quam alphabeti serie parari posse; idque tunc etiam, si adoptata prioré metbodo singula eorum sub rubrica Comitatus, ad quem pertinerent, sisterentur; quo facto, laborem quidem citra ullum fructum duplicari : nóvum autem Indicem in duplum volumen extendi exiguo, ne dicam, nullo operae pretio oporterct. Itaque alphabeticam seriem, quaerentibus maximé op­portunam, toti Indici parando amplexi sumus; id quod deinde continuato laboré se in dies amplius commendabat. Nihilominus: ne hujus aémulum systema, quod ipse Fejérius in suis Indicibus per plures sui Codicis tomos dispersis est sequutus, negligere vi deamur; eorum singulorum locum operis nostri pag. 209. indica­mus : hic autem jam cunctos, quorum interest, monitos volumus, ut illis Indicibus caute, nec prius quam cum chartis, quarum locum in Codice monstrant, conferantur, uti velint. Quod operae nostrae Indici huic impensae argumentum adti­net: praecipua ejus objecta sunt: l-o : Nomina propria familiarum, maxima ex parte nobilium : raro ignobilium; et personarum priva­tarum, subsidio notitiae soni vocum hungaricarum aevi veteris. 2-o : Nomina propi ia civitatum, villarum, terrarum, et aliarum re­rum, proprio suo nomine gaiulentium, addito ad singula, si quid circa ea memoratu dignurn, Codice docente, accidit, aut unde situs eorum cognosceretur. 3 o : Nomina appellativa, uti : mercatus, ju­dicia, commercia, favores Regum etc. ad collustrandum patriae nostrae illius aevi statum plus minus idonea. 4-o : Vocabula ejus aevi hungarica. Denique : cum fatendum sit, prolixos Fejérii per­sonarum publicarum Indices non esse passim ad facilem usum satis expcditos; praesens Index personas etiam publicas utriusque status cum earum Actis succincte exhibebit, et quo loco aliqua eorum oceurrat mentio, docebit. Reliquus, quem intra opus tenuimus, modus, his fere conti­netur. Chartarum, annum salutis millesimum antecedentium, utpote

Next

/
Oldalképek
Tartalom