Fejér, Georgius: Index codicis diplomatici Hungariae ecclesiastici ac civilis. Stirpis Arpadiano-Andegavensis. Ab anno 1301-1400. (Budae, 1835.)

cillam et seruitricem iMagistri Stepliani, filii con­dam lacohi ludicis Poson. lurati ciuis, quae tunc licentia Ileri et Herae sitae parentes suos consola­tionis causa visilauerat, et cum eis inensae adse­derat, rapiens, ac patrem eius virginis atrociter verberans, ipsam in Castrum Poson. violenler ab­duxit, et deflorauit. Sequente die idem Stepha­nus Vice Castellanus, et Georgius de Paka famu­lus suus, cum premissis complicibus, et assumtis fistuIatOribus, in contemtum defloratac Catheri­nae et querelae per eam coram Iudice ciuitatis depositae , arcubus et aliis armis se muniendo, in ciuitatem arroganter et superbe eqnitando intra­runt et per totam ciuitatem pompose transiuerunt, anhelantes dictam virginem de manibus eorum ereptam vice altera abducere. Tunc parentes ipsius Catharinae a Senatu super nefario defloratior.is actu iustitiam ac satisfactionem implorauerunt. I)um autem idem Senatus ipsos Malefactores detinere voluisset, ii in Domum Plebani Ecclesiae S. Mar­tini confugerunt, ac ante fores Plebaniae 4. serui­tores ciuitatis ipsos detinere volentes lethalibus vulneribus sauciarunt. Denique per Senatum ex domo, in qua asjlum quaerebant, protracti ad pre­ces defloratae puellae Catharinae illiusque paren­tum, ambo nominati malefactores capite diminuli sunt, alii vero 4. eorum facinoris coadiutores 18 diebus carcere detenti, landem ad fidejussionem

Next

/
Oldalképek
Tartalom