Fejér, Georgius: Index codicis diplomatici Hungariae ecclesiastici ac civilis. Stirpis Arpadiano-Andegavensis. Ab anno 1301-1400. (Budae, 1835.)

Qui excelsiori prae aliis mente Diploraalibus parlim in origine, partim in authenticis paribus, sineinuidia, et aemulatione communicatis, con­stanter, finem vsque suppetias tulerant, gra­to sunt milii cumprimis animo prosequendi. Ta­les sunt: Ulnstrissimus D. Comes Iosephus Forgach, de Ghymes et Gacs , Camerarius Caesareo­regius; nihil } quod suum Szecheniense possi­debat archiuum, voluerat me latere. Anno 1855. Mense Martio defunctus. Sit illi lerra leuis! III. D. Aloysius L. B. Mednyanszky de Me­gjes, Camerarius C. R. Consiliarius item, ac Re­ferendarius Aulicus, bonarum Literarum Sodalis et Amicus, quidquid Stiborianae reliquiae, et Adamo-Rajcsanjiana collectanea pretiosi, rarique continent, in Codicem Diplomaticum liberaiiter transfudit. RR. D. Georgius Palkovics , Praepositus et Canonicus Strigon. Codices, quos licuit, ex Ar­chiuo metropolitano promte ac diligenter commti­nicauit. Sp. ac CI. V rir Nicolaus Jankovics de Vadas, complurium II. Comitatuum Tabulae Iudiciariae Assessor, antiquitatum Patriae Curiosus, collectio­nis suae amplissimae anecdotis opus nostrum natio­nale vbertim ditauit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom