Fejér, Georgius: Index codicis diplomatici Hungariae ecclesiastici ac civilis stirpis Árpádianae. (Budae, 1830)

hac mea in vsum Reipublicae vtriusque conferri potuit, id Yestro perfectum esse subsidio, palam profiteor ; e Nominum Yestrorum syllabo, nec aeuo, quod vi­uimus, suos Patriae boni melioris studio animatos defuisse ciues, comperiat Po­steritas ; Yestras haec debite celebret laudes ; ego interim Yestro illustri as- , surgo nomini , ac me humanissime in­clino. Quod vero praesentem indicem, la­borem molestum, atque sterilem admodum concernit: cum operis fmem a compluri­bus desiderari compererim multis indici­is \ a nominibus familiarum, locorum , montium, fluuiorum etc. vocabulis item Hungaricis indicandis, compendii gratia supersedendum, ac in generáli duntaxat Magistratualium, qui in vtramque Reipu­blicae fortunam influxerant, conspectu certius, adcuratius, quam Pray, Katona, Wagner, Lehoczky, Grossing etc. prae­stiterint, exhibendo laborandum mihi fű­it. Cupiuissem —• multis cum gratiis cu­piuissem — per viros doctos, in re di­plomatica illustres errorum, quibus et-

Next

/
Oldalképek
Tartalom