Fejér, Georgius: Index codicis diplomatici Hungariae ecclesiastici ac civilis stirpis Árpádianae. (Budae, 1830)
suaeque ipsorum iaudi pessirne consulere : quum et qui fecere, et qui ipsorum egregie facta in lucem proferunt, parem fere laudem mereantur. Fatendum quidem est; opus esse hoc plusquam diíficile: praeter ea enim, quae in ceteris artibus singula, in concinnando Codice Diplomatico requiruntur vniuersa; matéria praeprimis, eaque solida, et copiosa vndique ex archiuis Regni publicis, familiarum insignium Tabulariis, Prouinciarum, Capitulorum, vrbium, ac monasteriorum chartariis, saepe haud facile patentibus, tum e Yeterum scriniis, vicinarum gentium monimentis, nostrorumque cuiusuis aeui Manuscriptis , ac editis operibus indefesso laboré conquirenda; insigni sumtuum sacriíicio eruenda; maiori adhuc eorum, postquam in moiem exsurrexit, periculo in lucem est prouehendaPiis attamen Patriae votis, obstinato per Doctores nostros anirno hucdum transmissis, victus ego Codicis Diplomatici Hungáriáé Yniuersalis specimen, quale quale,debita virium contentione, cir-