Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)

VIII. Vtilitatis non minus, ac praesidii accedit e Diplomatibus iuri Ciuitatum cum publico tum priuato, ecclesiastico ac ciui­li; vt quo plus in diplomatum cuiusuis ci­uitatis studio profecit aliquis, eo accura­tius nouerit iuris utriusque capita intelli­gere feliciusque applicare. Quae in leges regni apud Gentiles nostros inualuerunt, ea in Regum, Iudicumque formis ac con­suetudinibus viguisse, paginae illae de­monstrant; iusque, quod Patronatus vo­cant Regum, atque aliorum, contestantur; priuilegia Statuum et Ordinum, libertates ciuium et hospitum inde hauriuntur; ut non commemorem titulos, queis praedia, pos­sessiones , magistratus, dignitatesve aliae tenentur, aut repetuntur. Iisdem illustran­tur obscura, expediuntur controuersa, af­firmantur incerta; refelluntur commenti­tia, explicantur intricata. Dicam verbo: sunt Iurisprudentiae puppis et prora. IX. Chartarum talium ope, cum infi­nita fere oppidorum, villarum, possessio­num, praediorum, castrorum contineant vocabula, egregie ilJustratur aeui antiqui Geographia, et Statistica quoque; si eis in consilium vocatis vetera cumhodiernis con­ferantur; suis singula Parochiis, conuen­tibus, quos iam Comitatus dicimus, assi­gnentur. Quod ad desiderata Hungarica mcrito retuleris: ignoramus enim hucdum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom