Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)
non tam auctorum, quam librariorum vel incuria vel inscitia, qui quum icl, quod a veteribus illis annalium nostrorum eondi* toribus optime scriptum erat, male scriptum esse, leui coniectura ducti, putassent, errorem, vbi non erat, fecerunt; dum id, quod sanum erat, ad opinionem suam non tam correxerunt, quam corruperunt. Vtinam vel editores postremi hunc in sco2)ulum non incidissent! Certe, quod in veteribus editionibus Augustana, Brunensique (Ann. MCCCCLXXXVIIL) Nys, id in recentioribus Viennensi et Tjrnauiensi Nyr legimus;" ait criticus noster Historiogra-plius, H. R. H. Tomo II. praefation. VI. Diplomata vero autographa tenemus complura ; aut illibata Principum fi^ de renouala, confirmataque: vt eorum formulam mitterent primo sub examen; tum illa ad verbum recitarent, suoque insererent codicillo; insertumque suis dein verbis firmarent, redderentque legitima. Docent haec innumera vetustatis exempla; item formulae his lere verbis conceptae: 5.Nouerint omnes, quod nos litteras (huius, vel illius, ex antecessoribus nostris ) aspeximus, ac manibus contrectauimus, non abolitas 3 non cancellatas, non aliqua parte vitiatas, neque suspeclas, sed genuinas, ac omni ex parte sinceras; iussimus ergo illas de verbo ad verbum huc transcribe-