Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)
prccii, et vsus, antiqua ac recentia, admodum copiosa, plurimis in voluminibus adiecit; quod perquam carum in Patriam studium, mortem vsque prosecutus est. Tres tomos in octauo complet catalogus horum MSS.; inter quae eminet Codex Diplomaticus ex archiuo Comitis Georgii Festetics de Tolna, ab Excellentissimo Moecenate transcriptus varii argumenti; a S. Stephano vsque M. Theresiain Augustam Tomis XIV. in 4-; Diplomatarium item Hungariae in folio e tabulario sacratiori auIicoCaesareo-Regio transumtum Tomo vno. Samuel Szekely de Doba 3 Academiae Aldoriianae membrum, in Tusculo suo Eperiesini, studio Diplomatices delectatus , congessit Diplomatum Tomos III. totidem MSS. ad res Hun<rariae illustrandas. lonaO thas yietoris s egregiis viris adnumerandus, collegit Diplomata, priuilegia, Scriptores et alia ad Historiam patriam, Iurisprudentiam, ac ipsum ius publicum /acientia , in tomis duobus Csetnekini ac Sopronii, in 4- Museo Nationali itidem inserta. Daniel Cornides * Bibliothecae Vniuersitatis Pestanae Custos, ac Diplomatices Professor P. O. ea fuit acie ingenii, qua quidquid assequeretur ; sed prae ceteris optimis nisibus, naturae quodam impetu, ad pernoscendos superiorum temporum euentus ferebatur. Praeclaris conatibus opta-