Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)
XIII. Non minori alacritcite manum porrexerunt studio huic Praesules quoque 110stri. Paulus Bornemissa^ alias Abstemius, EpiscopusTransjluanus, Administrator Nitriensis, suam in rem litterariam caritatem sequentibus contestatus est litteris: Venerabiles Domini, et Fratres nobis observandi salutem. Perscripsit ad nos Vir eruditus, Georgius Vernerus, se habere in animo, imo iam velle , vt gesta rerum Hungaricarum per publicam editionem suae lucubrationis memoriae consecret perpetuae. Cumque nos iam pridem ad eam rem promovendam atque illustrandam, tum etiam locupletandam quaedam de exordio ac fundatione Ecclesiae Veszprimiensis illi ipsi suggessissemus, habeatque aliarum iam Metropolitanarum Ecclesiarum totius regni Hungariae, praeter Albensem, originis cognitionem; petit nunc a nobis, vt idem ipsum de Ecclesia Albensi faceremus; imprimisque vt adnotaremus, quae eius sit origo, fundatio; a quibus suscepit incrementa , ornamenta, opulentiam, idque genus reliqua. Denique siquae extarent antiqua Diplomata, ex quibus id ipsum , de quo fit mentio, adcuratius intelligi posset; ut ea omnia tantisper, et in unum digesta ad se transmitteremus. Quare hortamur Fraternitates Vestras, et nihilominus etiam vo-