Gregorich Mária: A bori és borfői Bory család és levéltára : Családtörténeti és levéltári tanulmány. (Szeged, 1935. Kolozsvári-Szegedi Értekezések a Magyar Művelődéstörténelem Köréből. 27.)

OKLEVÉLTÁR. J. 1275 szept. 27. IV. László király privilegialisa, melyben Mártonfia Miklósnak Bori határában a királyi várföldből birtokot adományoz. Ladislaus, Dei gratia, Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Om­nibus Christi fidelibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniversorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod cum Nicolaus, filius Martini, a primaeuis pueritiae suae temporibus, primum Domino Belae, auo nostro, dein Domino Stephano, Patri nostro charissimo, inclytarum recordationum regi­bus Hungáriáé, Progenitoribus nostris, et demum post obitum ipsius charissimi Patris nostri, nobis totius regni gubernaculum adeptis, ex conspicuis actibus meruisset multipliciter complacere, diuersis clarens meritorum Virtutibus, quae longum esset propter sui multi­plicitatem suo modo per singula enarrare; aliqua tamen de gestis ipsius ad memóriám futurorum, et informationem ceterorum praesen­tibus iussimus annotari. Primum siquidem cum Ottocarus, Bohe­morum Rex, noster capitalis inimicus, hostis publicus considerans nostrae aetatis annos teneros, inter cetera castra, in confiniis regni nostri existentia, Castrum Iaurinense proditionaliter occupasset, nosque ad recuperandum castrum ipsum admoto nostro exercitu iuissemus, in expugnatione eiusdem castri ídem Nicolaus laudabile seruitium impendit, letalibus vulneribus sauciatus. Post haec, cum praedictus Rex Boemorum ante faciem nostri exercitus, quem pro defensione regni nostri ad certamen ineundum cum eo miseramus, fuga deuectus se ad castrum Loa recepisset, sub eo­dem castro idem Nicolaus omnibus cernentibus opera fidelitatis exhibuit indefesse; praeterea cum pridie Magister Mois, Vgrinus et complices eorumdem, Patris nostri et nostrae dilectionis imme­mores, volentes magis notam infidelitatis incurrere, quam fidelita­tem finaliter obseruare: contra nos et nostros in Frowen prae­sunptuose eleuato vexillo irruere voluissent, saepedictus Nicolaus

Next

/
Oldalképek
Tartalom