Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

dam Stephani filii bani ab una, parte siquidem ex altéra Andreas et Georgius Rado de Gerewmonstra, ac Michaél filius quondam Kernen, nostram personaliter venientes in praesentiam, per eos­dem fassum extitit in hunc modum et relatum, quod quamvis inter eosdem ratione diversorum dampnorum, nocumentorum et quorumlibet actuum potentiariorum litis et controversiarum maté­ria exorta extitisset et diutius ventilata, tamen ipsi per interven­tum nonnullorum proborum et nobilium virorum pacem partium amantium ad talem pacis et concordiae devenissent unionem et devenerunt coram nobis talimodo, ut qualibet partium praedic­tarum tredecimo die festi nativitatis beati Johannis Baptistae proxime venturi in civitate Clwswar singulos quatuor probos et nobiles viros pro sui parte eligere et conducere debeat et tene­atur, ubi iidem octo probi et nobiles viri, auditis partium prae­dictarum propositionibus et allegationibus, universas causas, dem­tis dumtaxat, quae per praenominatos Andreám et Georgium Rado iuridice super memoratos filios Bani obtinuissent, iudicare et arbitrari valeant et debeant, tali obiigaminis vinculo interiecto, ut si qua partium praedictarum die et loco in praescriptis con­stitui, aut dictos probos et arbitros, pro sui parte eligendos con­ducere nollet aut recusaret, extunc in totali sua actione et acqui­sitione tunc acquirenda convinceretur et convinci deberet eo facto Praemissum autem factum nulla alia causa seu adinventio, nisi si qua partium praedictarum aut infirmitate corporis a deo cor­repti, aut generáli exercitu praepediti extiterint, impedire, aut in ultiorem terminum prorogare valeat. Si autem casu per genera­lem exercitum protellata extiterit, extunc quindecimo die post descensum huiusmodi exercitus praemissa causa utraque partium attendere debeant, vinculo sub praemisso. Dátum Thordae, die Saturni proximi post festum apparitionis beati Michaelis, Stanislai, anno domini M°cccclx sexto. 1466. VII. 6. 1460. v.C Papiron, nyílt alakban, a vajdának vörös viaszba nyomott papirfelzetű kisebb pecsétjével. Bánffy-levéltár Kolozsvárott. (V.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom