Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

1463o III. 5. moriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod sicuti praefatus dominus Mathias rex filius noster carissimus consideratis fidelitatibus et fidelium servitiorum meritis egregiorum Michaelis Zekel de Zenthywan et Stephani de Hederfa capitaneorum castri Bystriciensis, per eos primum illustri condam domino Johanni de Hwnyad dicti regni Hungáriáé gu­bernatori, domino et marito, ac spectabili et magnifico condam Ladislao de eadem Hunyad perpetuo comiti Bystriciensi filio nostris carissimis felicium recordationum et consequenter eidem praefato domino Mathiae regi constanter exhibitis et impensis possessiones Sarpathak ac Kerthwelkapw in Tordensi necnon Harazthus, Wyfalw et Lwdweg vocatas in de Kolos comitatibus partium Transsilvanarum existentes nos pleno iure concernentes mediantibus literis suis donationalibus eisdem Michaéli et Ste­phano in perpetuum contulit, ita et nos eque bene considerantes fidelitates et servitia ipsorum Michaelis et Stephani per eos iam­fatis condam domino et marito ac filiis nostris, atque nobis ex­hibitas et impensa dictae perpetuae donationi per praefatum dominum Mathiam regem super dictis possessionibus factae nostrum consensum benivolum praebentes easdem possessiones simulcum cunctis eorundem utilitatibus et pertinentiis quibus­jibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem de iure spec­tantes et pertinere debentes eisdem Michaéli Zekel et Stephano de Hederfa ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis iuxta continentiam dictarum literarum regiarum donationalium super dictis possessionibus emanatarum dedimus, donavimus et contulimus, ymmo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenéndas, possidendas pariter et habendas harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum Budae, sabbato proximo ante dominicam Reminiscere anno domini mil­lesimo quadringentesimo sexagesimo tertio. Hártyán piros-fehér-zöld sodrott selyemzsinóron függő sárga fészkű piros viaszra nyomott kb. egykoronás nagyságú pecséttel. Bánffy-levéltár, Kolozsvárott. (V.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom