Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
giorum Nicolai, Ladislai, Bernaldi et Christoferi filiorum ac puellae Magdalenae filiae suorum in subscriptis per omnia super se et cunctas haereditates suas assumptis atque levatis, coram nobis personaliter constitutus sponte et libere confessus est in hunc modum: Quomodo ipse pro nonnullis rebus et negotiis suis ipsum summe urgentibus evitandis et praesertim ad nuptiarum suarum cum nobili puella Anna nominata, filia egregii Salatielis de Doboka, nuperime celebratarum solemnitatem et vestimentorum aliorumque muliebrium ornamentorum expeditionem ab egregio Georgio de Bozzas, officiale de Erked, quingentos florenos paratis in pecuniis, nomine veri mutui et sub spe restitutionis, levasset et accepisset, quos hactenus sibi restituere non potuisset, de illorum igitur rehabitione eiindem Georgium de Bozzas certum reddere volens et securum totales portiones suas possessionarias in possessionibus Magyar walko, Olah walko, Waralya, Bagolfawa, Alsó Jaaz, Fewlsew Jaaz, Alsogyemelcheues, Felsewgyemelcheues, Elyws, Dethreh, Halmosd, Wywagas et Fyewzes vocatis, omnino in comitatu de Krazna existentibus, habitas, quas etiam alias vigore certarum literarum impignoratitiarum superinde emanatarum poprioque sigillo suo, quo utitur, consignatarum eidem Georgio Bozzassy pro et in quingentis florenis auri titulo pignoris inscripsisset et circa festum Omnium Sanctorum in anno Domini millesimo quingentesimo decimo octavo proxime transacto praeteritum manibus eiusdem Georgii Bozzasy dedisse et submisisse asserit, simulcum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris ut puta arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, fenilibus, pascuis, campis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, montibus, vallibus, vineis et vinearum promontoriis, aquis, fluviis aquarumque et fluviorum descursibus, piscinis, piscaturis, molendinis et eorundem locis, generaliter vero cunctarum utilitatum et pertinentiarum atque proventuum earundem integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, memorato Georgio de Bozzas pro summa quingentorum florenorum praenarrata modo antedicto ab eodem levata et accepta pignori duxisset obligandas, ymmo impignoravit et obligavit in nostri praesentia tali modo, ut dum et quando-