Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

praesentiam sponte et libere confessus est in hunc modum, quod cum ipse generosam dominam Petronellám consortem suam alias reriltam x) egregii condam Joannis Erdély de Somkerek suam accepisset in consortem eandemque de domo dicti condam Joannis Erdély ad domum suam duxisset, tempore in eodem ipsa domina Petronella tum paratas pecunias, tum vero res argen­terias, item optima ornamenta, domus ac pecudes et pecora fere ad summám trium millium florenorum secum adduxisset, quas et quae ipse Petrus Bamffy (ut dixit) ad negotia et necessitates suas exposuisset nec speraret, unde ipse dictam dominam Petro­nellám de praetacta summa trium millium florenorum conten­tam reddere posset, nollet tamen omnino (quod si ipsum Petrum Bamffy ex hac luce decedere contingant 2), ut praelibata domina Petronella de praenarratis pecuniis et rebus suis maneret pri­vata et dampnificata, ideo ipse matúra in se deliberatione prae­habita universa et quaelibet bona sua haereditaria, portiones scilicet et iura possessionaria in hiis Transsilvanis partibus ubi­libet et in quibuscunque comitatibus existentes et habitas simul­cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibusvis, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, foenetis, pascuis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, montibus, vallibus, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis ac molendinis et molendinorum locis, ittem vineis ac vinearum promonthoriis, hortis, pomeriis et generaliter cunctarum utilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo voci­tatis ad easdem et eadem spectantibus et pertinere debentibus anno­tatae dominae Petronellae haeredibusquc et posteritatibus eiusdem universis in tribus millibus florenis inscripsisset dedissetque et contullisset, imo inscripsit deditque et contullit nostro in con­spectu iure perpetuo et irrevocabiliter utendas, tenendas, possi­dendas similiter et habendas cum omni plenitudine iuris et do­minii proprietate, isto tamen adiuncto, quod si temporum in successu quipiam fratrum vei consanguineorum dicti Petri Bamffy praenarrata bona et portiones possessionarias a dicta domina Petronella et suis haeredibus redimere et rehabere voluerint, 1) így! relictam helyett. 2) így !

Next

/
Oldalképek
Tartalom