Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

liter Hungaros et pro Walachiis Walachos iobagiones cum omni­bus suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet in regno Hungáriáé in districtu Zylagh in comitatu de Karazna ac insuper totales duas possessiones Barla et Baxa vocatas in eodem de Karazna comitatu existentes habitas modo simili cum ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibusvis praenominato Stephano Zanyzlofy de Bathor suisque haeredibus et posteritatibus quibuslibet pro qui­busdam bonis, quae alias praelibatus condam Johannes Banfy iunior antefato Stephano Zanyzlofy pro decem milibus florenis titulo pignoris inscripsisset atque etiam pro illis, quae idem Johannes Banfy consimiliter dicto Stephano Zanyzlofy per mó­dúm concambialis permutationis dedisset et contulisset, item et quocunque (?) iure annotatae condam dictae dominae Sophiae genitricis antefati Stephani Zanyzlofy filiae videlicet dicti condam Johannis Banfy senioris, si quod eandem de praetactis bonis, possessionibus ac portionibus possessionariis antedicti condam Johannis Banfy iunioris qualitercunque concernere debuisset, dare debeant et teneantur, idem etiam Stephanus Zanyzlofy uni­versa atque quaelibet bona, possessiones quoque et portiones possessionarias, quae praedicti condam Johannis Banfy iunioris praefuissent post mortemque eiusdem Johannis Banfy manibus ipsius Stephani Zanyzlofy extitissent, annotatis Stephano, Ladislao, Petro, Andreae et Christofero Banfy remittere et resignare, uni­versas etiam literas et quaelibet literalia instrumenta factum bonorum, possessionum ac portionum possessionariarum eorun­dem filiorum Banfy tangentes et concernentia, si quas et quae prae manibus suis haberet, eisdem Stephano, Ladislao, Petro Andreae et Cristofero Banfy reddere et restituere similiter debeat et teneatur, item quia annotatus Stephanus Zanyzlofy onera et quaelibet gravamina generosarum dominarum Katherinae filiae egregii Nicolai de Bethlen et Barbarae Zolthan relictarum prae­notati Johannis Banfy iunioris super se assumpsit et praesertim in eo, ut easdem de et super rebus parafernalibus ipsarum do­minarum eisdem de bonis, possessionibus et portionibus posses­sionariis eiusdem Johannis Banfy provenire debentibus plenarie contentabit pro eo totalem portionem possessionariam dicti con­dam Johannis Banfy iunioris in possessione Fewldwar directam

Next

/
Oldalképek
Tartalom