Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

praetextu bonorum possessionariorum ac rerum tam mobilium quam imobilium ac etiam castri Sebes, necnon theloniorum ad eundem T) castrum pertinentium condam domini Joannis Banffy, fratrumscilicet ipsorum hic in partibus Transsilvanensibus habitarum haberent, sed et domo nobilitari in possessione Zenth­telke habitae*) revisioni et arbitrio nostro, necnon bona ipsa possessionaria divisioni commiserunt, tali tamen conditione medi­ante, ut si qua partium praedictarum dispositioni sew ordinationi nostrae stare nollet aut non posset vei non curaret quoquomodo, extunc pars ipsa parti alteri in mille florenis convincatur et pro ipso vinculo ad breve iudicium coram domino waywoda vocari possit atque valeat, nosque praedicti arbitri inter dictos dominos Banffy talem fecimus concordiam et unionem. Primo bona pos­sessionaria et iobagiones dicti condam Joannis Banffy inter ipsos dominos dividimus unicuique partém suam, sicuti nobis Deus scire dedit, iuste et bono modo dedimus, castrum vero ipsum Sebes ac thelonia ad eundem 2) castrum pertinentia dedi-. mus et assignavimus ad tenendum et servandum dominis Ste­phano et Cristhoforo Banffy, quousque castrum Walko rectiffi­care possunt, cum vero ipsum castrum Walko rectifficare pos­sunt, tunc ipsum castrum Sebes ac thelonia ad ipsum perti­nentia similiter inter se dividere debeant et teneantur; si vero casu, quo dum et quando sub hac ipsa rectificatione castri Walko necessarium foret maximum, tunc dicti domini Stephanus et Cristhoforus Banffy alios dictos dominos, fratres scilicet ipso­rum ad ipsum castrum simul cum uxoribus et liberis ipsorum tanquam ad ipsorum propria intromittere debeant et teneantur sub praedicto vinculo mille florenorum, caeteras autem res et bona tam mobilia quam imobilia dicti condam domini Joannis Banffy sub praedicto vinculo mille florenorum tali modo commi­simus, ut omnes illas res, tam scilicet pecudes ac pecora nec­non fruges ac etiam pecunias ipsas, per quas ex piscinis pisces vendidissent, necnon equas equatiales ac oves simul utilitatibus ipsarum die Dominico proximo post festum Corporis Christi ad J) így! 2) így ! idem helyett.

Next

/
Oldalképek
Tartalom