Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
1515. I. 20. licet alias totális portio possessionaria ipsius domini Sigismundi de Lossoncz in possessione Loocz vocata in comitatu Newgradiensi existenti habita primum apud quondam Bartholomeum similiter Therek de dicta Naghemewke ac tandem per derivationem apud praefatum quondam Nicolaum et quondam Johannem similiter Therek, filios ipsius Bartholomei Therek, nunc vero apud praelibatos pueros Johannem et Bartholomeum, filios eiusdem Nicolai pro pignore extitisset, consimili modo etiam de et super remissione et resignatione eiusdem portionis possessionariae nominibus eorundem puerorum Johannis et Bartholomei sufficientem coram nobis expeditoriam fecerit fassionem, tamen quia memoratus Petrus de Apon habita inter se superinde amicabili conpositione et concordia, sub ea tamen conditione, quod videlicet annotatus dominus Sigismundus de Lossoncz pro portionibus et iuribus, si quas videlicet et quae nobilis domina Anna, consors egregii Lazarii Dacho de Kezyhoolcz, filia videlicet dicti condam Bartholomei senioris, necnon ecclesia de dicta Loocz et similiter ecclesia de praefata Naghemewke in praenotata totali summa pecuniarum haberent, eisdem respondere teneretur, eidem domino Sigismundo praevia ratione c'ertam et bonam partém eiusdem summae pecuniarum remisisset et relaxasset, ideo idem dominus Sigismundus de Lossoncz cupiens antefatos pueros Johannem et Bartholomeum Therek superinde certos reddere ac securos efficere, totum et omne onus solutionis et satisfactionis portionum et iurium, si quid videlicet forte portionis iuris praememorata domina Anna et dictae ecclesiae in praetacta summa pecuniarum haberent ac iure et iustitia earum requirente habere semper possent, spontanea sua voluntate in se levasset easdemque ac eadem eisdem plenarie persolvere et easdem ex integro contentare assumpsisset coram eis. In cuius rei testimonium praesentes literas nostras patentes ad relationem praememoratorum fratrum et concanonicorum nostrorum duximus concedendas. Dátum tertio die diei fassionis praenotatae anno Domini 1515. Eredetije a pozsonyi káptalan levéltárában őrzött „Protocollum Budense nro 3." 300. lapjának 2. bejegyzése.