Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

Quod egregius Petrus de Apon ex testamentaria legatione gubernátor bonorum egregii quondam Nicolai Therek de Nagh­emewke, necnon tutor et protector nobilium puerorum Johannis et Bartholomei, filiorum eiusdem quondam Nicolai, nominibus et in personis ac nomine tutorio eorundem puerorum Johannis et Bartholomei coram nobis personaliter constitutus onera et quaelibet gravamina eorundem puerorum Johannis de Bartholo­mei super se assumendo proposuit et sponte confessus est in hunc modum: Quod quia magnificus dominus Sigismundus de Lossoncz, sibi totalem illám summám pecuniarum, pro qua videlicet alias totális portio possessionaria eiusdem domini Sigis­mundi de Lossoncz in possessione Loocz vocata in comitatu Neugradiensi existenti habita primum apud quondam Bartholo­meum similiter Therek de dicta Naghemewke ac tandem per derivationem apud prefatum quondam Nicolaum et condam Johannem similiter Therek, filios eiusdem Bartholomei, nunc vero apud prelibatos pueros Johannem et Bartholomeum, filios psius Nicolai pro pignore extitisset, plenarie et ex integro per­solvisset, prout certi homines et procurator ipsius domini Sigis­mundi de Lossoncz eius nomine parata cum pecunia persolve­runt hic nostri in praesentia, ideo idem Petrus de Apon nominibus praenominatorum puerorum superinde ad plénum contentus eundem dominum Sigismundum de Lossoncz de et super ple­naria solutione et satisfactione praenotatae totális summae pecu­niarum quittum, expeditum et módis omnibus absolutum red­dendo et committendo praetactam totalem portionem pos­sessionariam eidem domino Sigismundo de Lossoncz et suis haeredibus ex nunc ex integro ac effective remisisset et resig­nasset, immo remisit et resignavit manusque suas et dictorum puerorum de eadem penitus excepit coram nobis. Assumpsit etiam nichilominus pro maiori rei certitudine praelibatos pueros Johannem et Bartholomeum pariter cum nobili domina, matre eorum, in uno certo et brevi termino ad aliquem locum credi­bilem introducere et importáré ibique cum ipsa domina, matre ipsorum, pro se personaliter et pro dictis pueris virtutibus lite­rarum revisionalium ipsi domino Sigismundo similem superinde expeditoriam fassionem fieri facere et literas huiusmodi super-

Next

/
Oldalképek
Tartalom