Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

A praeteritis temporibus rusticí et populares passim in hoc regno nostro fere ubique sub nomine cruciate, animo totam nobilita­tem huius regni nostri delendi insurrexissent, eisdem sese pro defensione patriae opponen$o, viriliterque pro sua erga nos et sacram coronam nostram fide et fidelitate unacum aliis fidelibus nostris contra ipsos malefactores pugnans, exhibuit et impendit, per r\ C- y , ­quae gratum etiam se nobis reddere curavit et acceptum, universa castra, castella, oppida, villás, possessiones portionesque et quaelibet Jura possessionaria, ac omnia bona ipsius Johannis Bamffy ubivis et in quibuscunque comitatibus partium regni nostri Transsilvana­rum atque é^iam huius regni nostri habita et existentia, in quo­rum quarumque omni quieto et pacifico dominio idem Johannes Bamffy progenitores suos ab antiquo perstitisse seque etiam modo persistere, litteralia etiam ínstrument^ sufficientia super­inde habuisse, sed eo ipso tempore insurrectionis popularium et malefactorum inter alias res et clenodia sua 4i r eP* a depre­data huiusmodi quoque litteras et litteralia quáeque sua instru­Vy menta factum ipsum suorum bonorum tangentia et concernen­tia amisisse et deperdidisse asserit^simulcum omni et totali jure nostro regio, si quod in huiusmodi castris, castellis oppidis, villis et possessionibus, atque cunctis bonis et juribus possessionariis eiusdem Johannis Bamffy qualitercunque haberemus aut nostram ex quibuscunque causis viis módis et rationibus concerneret maiestatem, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet praemissis sic ut praefertur stantibus et se haben­tibus, memorati Johanni Bamffy ipsiusque heredibus et posteri­tatibus universis vigore aliarum litterarum nostrarum donati­onalium superinde confectarum imperpetuum contulerimus veli­musque eundem in domínium eorundem et earundem per nostrum et vestrum homines legitime facere introduci, super quo fidelitati vestrae harum serie firmiter mandamus, quatemus vestrum mit­tatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Thomas vei Stephanus Nemay, aut Bartholomeus de Zenth-Gyewrgh, sin Franciscus de Rohod, seu Stephanus de Chomaffaya sive Matheus neve Johannes de Badok, namque Martinus vei Thomas Forro, sive Benedictus de Thwr, sin Paulus seu Osualdus Kabos, neve Thomas Walkay, ceu Georgius aut Michael de Bozzas, sive

Next

/
Oldalképek
Tartalom