Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
iurium possessionariorum dudum in curiam nostram regiam convenissent in causam, quae etiam ad praesens in eadem curia nostra regia indecisa haberetur, ex eoque idem Nicolaus de Tharcza ad actiones at aquisitiones dictorum Petri et Johannis Erdewdy et Petri praepositi respondere minimé teneretur, quin potius si iidem Petrus ac Johannes Erdewdy necnon Petrus praepositus vellent in ipsa curia nostra regia causam eorum prosequerentur. Qui quidem Stephanus Ibrany et Franciscus literátus procuratores dictorum Petri et Johannis Erdewdy et Petri praepositi licet dictum Nicolaum Tharczay super eo coram nobis monuerint, ut ipse allegata sua in facto causae dudum contra dictum Martinum Czekey, uti per ipsum Nicolaum dicebatur, motae literali documento comprobaret, ipse tamen Nicolaus Tharczay id coram nobis minimé facere curavit. Hiis suomodo habitis praescriptae universae partes per nos in praemissis iudicium et iustitiam praeberi supplicarunt et elargiri. Et quia propter absentiam iudicum huius regni nostri ordinariorum ac magistrorum prothonotariorum literarumque et literalium instrumentorum factum praetactarum curiarum nobilitarium ac praescriptorum bonorum et iurium possessionariorum tangentium et concernentium causa in praemissa inter partes congruens iudicium fieri non poterat, pro eo nos ex certa nostra scientia ac de consilio dictorum dominorum praelatorum,baronumregnique nostri nobilium nobiscum in iudicio et examine praesentis causae existentiumcausam eandemtam scilicetinfacto interemptionis antefaticondam Dominici Dobo, quam etiam praedictorum bonorum et iurium possessionariorum inter partes modo praeallegato coram nobis motam statu in eodem, in quo nunc existit, ad vigesimum quintum diem festi beati Michaelis archangeli proxime venturi duximus prorogandam. Dátum Budae praefata nono die termini praenotati anno Domini millesimo quingentesimo undecimo. Kívül, más kézzel: Feria sexta post Martini pro actore scilicet dömina relicta Dobo Mauritius de Olazy cum nostris, pro I.(n causam attracto) scilicet Tharczay. Eredetije papiron, alul vörös viaszba nyomott, papirral fedett, töredékes pecséttel, melyről a fedőlap levált, az Országos Levéltárban M. O. D. L. 24,782 jelzet alatt. X. 23 1511. VIII. 21 XI. 14.