Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

ára fejében, ha ezt határidőre meg nem fizetik, 9 tordavármegyei és 3 kolozs­vármegyei birtokukat elfoglalhassa. Nos conventus monasterii Beatae Mariae Virginis de Colos­monostra memoriae commendamus, quod egregius Petrus Bamffy de Lossoncz coram nobis personaliter constitutus onera et quae­libet gravamina Andreae similiter Bamffy de eadem Lossoncz, fratris sui carnalis per omnia super se assumpmendo et levando sponte et libere est confessus in hunc modum : Quomodo ipse ab egregio Nicolao de Bethlen quosdam quinque acervos tritici in possessione Waydahaza vocata in comitatu de Colos existenti habitos et cumulatos pro trecentis et sexaginta florenis auri comparasset et emisset, quos quidem trecentos et sexaginta florenos idem Petrus Bamffy praefato Nicolao de Bethlen ad festum beati Georgii martiris proxime venturum plene et inte­graliter deponere et persolvere assumpsisset, prout etiam assump­sit nostri in praesentia tali obiigaminis vinculo mediante, quod si memoratus Petrus Bamffy dictos trecentos et sexaginta flore­nos ipsi Nicolao de Bethlen termino in praefixo deponere et per­solvere nollet, non posset aut non curaret quovis modo, extunc idem Nicolaus de Bethlen elapso ipso termino totales portiones possessionarias annotatorum Petri et Andreae Bamffy in pos­sessionibus Nagh Regen, Magyar Regen, Bereczkh Thelke, Holth Maros, Moyoro, Nagh Orozfalw, Malnasfalw, Deda et Fylehaza in Thordensi ac Geleden, Monar et Roskh vocatis in de Colos comi­tatibus existentibus habitas simulcum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, puta terris arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, silvis, nemoribus, montibus vallibus, piscinis, pisca­turis atque molendinis et eorundem locis, generaliter autem cunc­tarum utilitatum integritatibus ad easdem spectantibus solum vigore praesentium pro se occupandi perpetuoque iure in filios filiorum ac haeredum per haeredes tenendi, possidendi et habendi atque in dominium earundem introeundi habeat potestatis facul­tatem, 1) assumendo nichilominus annotatus Petrus Bamffy, quod si ipse aut praefatus Andreas similiter Bánffy sin caeteri fratres x) Az eredetiben fa.lcata.tem van.

Next

/
Oldalképek
Tartalom