Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

1507. IX. 20. rectam, duos ex nobis videlicet honorabiles magistros Georgium de Gywla et alterum Georgium de Makosfalwa socios et con­canonicos nostros pro audienda testamentaria dispositione eius­dem dominae Elizabeth nostro pro testimonio fidedignos duxis­semos destinandos, qui tandem ad nos exinde reversi, nobis huiusmodi ultimam dispositionem testamentariam in scriptis praesentarunt hunc tenorem verbalem continentem: In nomine domini Amen. Anno incarnationis domini millesimo quingente­simo septimo, vicesima die mensis septembris. Nos Elizabeth de Homonna consors magnifici domini Sigismundi de Lossoncz aegra quamvis, divina volente clementia, corpore, mente tamen per omnia sana et integra tale coram testibus infrascriptis de bonis ab omnipotenti Deo mihi gratiose collatis fecimus et in­stituimus testamentum. In primis animam ipsam meam peccatri­cem omnipotenti Deo ac eius genitrici virgini gloriosae et corpus­culum ad humandum sepelliendumque commendo, item dotem et res parafernales imo et quartalicium necnon universa nostra iura magnifico domino Sigismundo de Lossoncz marito nostro charissimo legamus, item de rebus mobilibus et immobilibus puta de florenis nulle, de omnibusque aliis rebus similiter mille florenos valentibus scilicet cuppis quibusquam argenteis et de­auratis, lavatorio cum amphora de argento, aequis duodecim curriferis, quos in honore matrimoniali magnificus dominus Jo­hannes de Homonna fráter scilicet noster carnalis nobiscum in promptu contulerat et assignaverat. Insuper de omnibus dotibus et rebus parafernalibus, quartaliciis ac universis iuribus nostris eidem dicto magnifico domino Sigismundo marito nostro charis­simo expeditionem et quittantiam testamentaliter fatemur et legi­mus omnimodam, ita videlicet, quod idem magnificus dominus et fráter noster praefatum dominum et maritum nostrum super­inde iure mediante nec aliter quovis modo iudicis sistere et in­festare valeat atque possit et neque successores eiusdem fratris nostri cum heredibus et successoribus iamdicti magnifici domini et mariti nostri pro praedictis nostris rebus sic testamentaliter legatis quoquo modo adversare valeant atque possint. Item ex quinque cuppis praescriptis unam cuppam argenteam deauratam ecclesiae parochiali sancti Michaelis archangeli in Jenew, reliquam

Next

/
Oldalképek
Tartalom