Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

laribus virtutibus fidelis nostri, venerabilis magistri Joannis Gozthon de Zelesthe, secretarii serenissimae dominae Annae reginae, consortis nostrae carissimae, quibus ipsum non pere­grina commendatione, sed propria nostra experientia, abunde insignitum ornatumque esse cognovimus, eundem tamquam virum idoneum atque personam optime meritam ad praeposituram ecclesiae Budensis nunc per puram et simplicem resignationem fidelis nostri, venerabilis et magnifici Sigismundi de Losoncz eiusdem praepositurae ultimi et immediati possessoris, per eum in manus nostras factam, de iure et de facto vacantem, aucto­ritate iurispatronatus nostri regalis, quod, sicuti in aliis omnibus regni nostri ecclesiis, ita et in ipsa ecclesia Budensi ad instar praedecessorum nostrorum regum Hungáriáé habemus, duximus eligendum et nominandum ipsamque praeposituram simulcum universis oppidisi villis, possessionibus iuribusque possessionariis ac proventibus ad eandem ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus eidem pleno iure dandam et conferendam ; immo eli­gimus et nominamus damusque et conferimus praesentium per vigorem. Quo circa vos revendissimum in Christo patrem, domi­num Thomam, tituli sancti Martini in montibus sanctae Roma­nae ecclesiae presbyterum cardinalem Strigoniensem, summum et secretarium cancellarium nostrum etc., amicum nostrum cha­rissimum praesentibus requirimus et hortamus vicarioque eius­dem ecclesiae vestrae in spiritualibus generáli seriose committi­mus et mandamus, quatenus praefatum magistrum Joannem Gozthon aut eius procuratorem legittimum suo nomine, et nemi­nem alium, in dicta praepositura Budensi praescripti nostri iuris­patronatus vestraque ordinaria auctoritatibus, servatis de iure ser­vandis, canonice instituere et confirmare ac de eadem eidem pleno iure providere debeatis, committendo nihilominus honora­bilibus dominis canonicis et capitulo eiusdem ecclesiae Budensis, quibus et nos praesentius strictius iniungimus, ut ipsi eundem magistrum Joannem de caetero pro eorum vero et indubitato praeposito ac praelato tenere et recognoscere eidemque in omni­bus debitam obedientam et reverentiam semper exhibere ac praestare debeant et teneantur, praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Budae feria quinta proxima ante festum beati

Next

/
Oldalképek
Tartalom