Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

positura Budensi, dummodo in eadem aliquis altér ius quaesitum non habeat, ac in quantum de iure et legitime facere possumus, auctoritate nostra ordinaria duximus canonice instituendum et confirmandum, tenoreque praesentium instituimus et confirma­mus, atque eidem iuxta mandatum regiae maiestatis de eadem praepositura providemus, curam, régimén et administrationem ipsius praepositurae ac iurium et pertinentiarum eiusdem in temporalibus et spiritualibus sibi plenarie committendo, ac hono­rabilem magistrum Johannem de Waradino canonicum prae­tactae ecclesiae Budensis procuratorem suum legitimum et eo nomine pro ipso domino Sigismundo ad hoc sufficiens manda­tum habentem, ccram vobis constitutum et genuflexum per bir­reti nostri capite suo impositionem investiendo de eodem, recepto tamen primitus ab eodem magistro Johanne procuratore iura­mento, per ipsum in manibus nostris ad sancta dei evangelia in animam praedicti domini Sigismundi principális sui corporaliter praestito, quod idem nobis et successoribus nostris archiepiscopis canonice intrantibus, ac nostris et eorum vicariis pro tempore constitutis fidelis et obediens erit, bonaque, iura, res et obven­tiones praetactarum ecclesiae et praepositurae non alienabit, nec distrahet, sed si quae forent alienatae et distractae, ad ius et proprietatem earundem recuperabit et restituet toto posse. Quo­circa honorabilibus vobis in Christo dilectis capitulo et universo clero praetactae ecclesiae Budensis in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis poena firmiter praecipiendo commit­timus et mandamus, ut antefatum dominum Sigismundum de Lossoncz, non obstante quorumcunque inhibitione, in corporalem, realem et actualem possessionem praefatae praepositurae in­ducant et imponant, amoto exinde quolibet alio, sibique ut et tamquam eorum praelato et praeposito pareant et obtemperent, debitamque et solitam reverentiam faciant, de universisquoque fructibus, redditibus et proventibus iamdictae praepositurae, prout et in quantum ad ipsos pertinet, sibi aut procuratori suo locis et temporibus semper debitis et consvetis integre respon­dere et responderi facere debeant et teneantur. Et aliud facere poena sub praemissa non audeant. In quorum fidem et testimo­nium praemissorum praesentes literas nostras fieri, sigillique

Next

/
Oldalképek
Tartalom