Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

quorumcunque negotiorum variae rixae et controversiarum mate­riae contra sese et in alterutrum motae extiterint et suscitatae, tamen eaedem partes ordinativa compositione nonnullorum pro­borum hominum et nobilium virorum pro pace et concordia inter eos laborantium interveniente in pacis et concordiae deve­nissent unionem, prout concordarunt et unitae extiterunt nostro in conspecto, 1) eomodo, quod primo ipsae ambae partes sopitis prius et sedatis ac in nichilum redactis eisdem universis causis, litibus litiumque cunctis processibus qualitercunque hucusque inter easdem partes tam praemissis ex rationibus, quam prae­textu aliorum quorumcunque negotiorum, motis et suscitatis sese mutuo super praemissis quitos, expeditos ac módis omnibus absolutos reddidissent et commisissent et quod praeseriptas uni­versas portiones et iura possessionaria ac thelonia et molendina dicti condam Georgii Banffy in praescriptis cunctis castris, oppi­dis, possessionibus et villis tam, ut praefertur, in dictis partibus Transsiluanis atque in regno Hungáriáé existentibus et adiacen­tibus necnon apud manus quarumlibet partium earundem portio­naliter habitas et existentia communiter et ad invicem immisis­sent et resignassent ac easdem et eadem sequestrationi, limita­tioni atque divisioni egregiorum et nobilium virorum Cristoffori literati de Sylwas, Franciscy de Thorozko, Blasii Gerewffy de Kyskapus, Petri de Koppan, alterius Petri de Sombor, Simonis Ewrdek de Ewzkelew, Stephani Porkoláb de Gywla et Johannis de Zwthor submisissent hoc modo, quod quintodecimo die festi Epiphaniarum Domini noviter affuturi ambae ipsae partes simul­cum eisdem octo electis ipsorum in facie oppidi Bonchyda vocati personaliter compararent ac praeinsertas universas et totales portiones possessionarias ac iura possessionaria dicti olim Geor­gii Banffy de Lossoncz castris, oppidis, possessionibus ac villis necnon theloniis et cunctis pertinentiis earundem et eorundem praescriptis habitas et adiacentes communiter et insimul manibus praefatorum octo electorum partium asignare et relinquere debe­ant dividendas et sequestrandas iidemque electi partium die in eodem ac aliis diebus ad id aptis et sufficientibus habita prius (1500.) I. 20. x) így conspec u helyett.

Next

/
Oldalképek
Tartalom