Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
rum Rymoocz et Farkasalmas vocatae in comitatu Newgradiensi existentes et habitae per praefatum quondam Ladislaum de Lossoncz mediantibus litteris suis impignoraticiis superinde confectis memorato Francisco de Harazth fuissent impignoratae, eidem Francisco de Harazth ad praesens persolvere non possent, ob hoc ipsi, videlicet Sigismundus et Albertus de Lossoncz eidem Francisco de Harazth id duxissent annuendum et concedendum, ut ipse Franciscus illas duas possessiones ipsorum Zewlews et Chygerffalwa vocatas in comitatu de Zarand adiacentes, quae videlicet per impignorationem praefati quondam Ladislai de Lossoncz patris ipsorum apud manus egregii Stephani Horwath castellani castri Wylagoswar pro trecentis et quadraginta florenis auri titulo pignoris haberentur, pro eisdem trecentis et quadraginta florenis ab eodem Stephano Horváth pro se redimendi easdemque tam pro ipsis trecentis et quadraginta florenis auri, quam pro praescriptis centum et sexaginta florenis, pro quibus videlicet praescriptae possessiones Rymoocz et Farkasalmas eidem Francisco fuissent impignoratae, infra tempus redemptionis earundem simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet ad easdem de iure spectantibus et pertinere debentibus tenendas et conservandas plenariam habeat potestatis facultatem, ita tamen et eo modo, quod dum et quando praenominati Sigismundus et Albertus de Lossoncz in praescriptis summis florenorum auri, in toto quingentos florenos facientibus, memorato Francisco de Harazth quinquaginta florenos effective, vei etiam plures, usque videlicet ad praescriptum numerum quingentorum florenorum auri inclusive, simul et semel persolvere possent et valerent, extunc idem Franciscus totiens quotiens huiusmodi solutio per ipsos Sigismundum et Albertum facta fieret levare et tollere eisdemque Sigismundo et Alberto semper litteras expeditorias de et super huiusmodi persolutis pecuniis dare et concedere, tandemque rehabitis realiter et cum effectu praescriptis quingentis florenis auri pecuniis scilicet suis, praedictas possessiones Zewlews et Chygerífalva eisdem Sigismundo et Alberto pacifice et quiete remittere et resignare debeat et teneatur difficultate sine omni, assummentes nihilominus iidem Sigismundus et Albertus de Lossoncz memoratum Franciscum de Harazth in pacifico dominio