Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

modo ipsi ob signum sincerae fraternalis dilectionis, quam gratia divina concedente peramplius inter se et suos successores, here­desque perdurare optant et maximé, quia iidem Johannes et Emericus castra Chycho ac oppidum Zenth Margytha in Zolnok interiori, necnon Gyewen in Newgradiensi, item pertinentias castri Wywar ac castella Bohnya in Kywkellew et Weech vocata, curiam etiam Dyznojo et possessionem Kerezthes vocatas in de Thorda comitatibus existentia et adiacentia, pertinentiasque earundem, aliaque universa bona et iura possessionaria olim dominorum Ladislai wayuodae et magistri Nicolai Desewffy de dicta Lossoncz praedecessoris ipsorum eosdem Johannem et Emericum iure successorio concernentia ubivis et in quibus­cunque comitatibus, nunc apud manus alienas existentia labori­bus et expensis eorum propriis reacquirere et reobtinere omnino inhabiles et impotentes forent et obhoc idem Johannes filius Michaélis onere quo supra in se levato cum praefato Nicolao de Bethlem 1) talem ordinationem et contractum fecissent perpetuo et in evum duraturum, imo fecerunt coram nobis, quod prae­fatus Nicolaus de Bethlen, praescripta castra, castella, oppida et eorundem pertinentias, alia etiam cuncta iura possessionaria an­notatorum Ladislai wayuodae et magistri Nicolai Desewffy per formám iuris vei alium quemcunque poterit modum, suis labo­ribus et expensis a manibus alienis praefatorum Johannis et Emerici nominibus reacquirere et reobtinere posset et valeret, ubi vero idem Nicolaus dicta castra, castella, oppida ac iura possessionaria in toto vei in parte a dictis manibus alienis re­obtinere valuerit, extunc iidem Johannes et Emericus de eisdem castris, castellis, oppidis, sed et iuribus possessionariis reac­quisitis et reobtentis, ius quartalicium praefatae dominae Annae, matris eiusdem Nicolai de Bethlen, non aliqua pecuniaria solu­tione, sed possessionaria datione mediante eidem Nicolao extradare deberent et insuper eundem Nicolaum de Bethlen super universis ex­pensis per eundem in reacquisitione et reobtentione huiusmodi cas­trorum, castellorum, oppidorum, villarumque et possessionum, aliorumque iurium possessionariorum fiendis ac de illis pecuniis seu

Next

/
Oldalképek
Tartalom