Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
vos pro dampnis per gentes vestras et regnicolas illos illatis lamentaturi veniunt, dicimus, quod Ilii nondum venerunt, neque quispiam adhuc contra vos querelam coram vobis deposuit, nihilominus tamen, si Saxones illi venirent et contra vos conquesti fuerint, bene eis respondebimus, verumtamen rogamus, quod quantum erit possibile eos a dampnis et iniuriis atque oppressionibus custodiatis, scitis enim, quod praeter illos nondum habemus, qui nobis legitime obedirent, nobisque in nostris necessitatibus subsidium praestarent. Caeterum scribitis et optatis, ut sedato Thurcorum rumore alterum vestrum vocari ad nos faciamus. Hoc libenter faciemus, tum opportunitatem videbimus, sed tamen pro nunc multis ex causis necessariam esse videmus, ut ambo ibi maneatis. De necessitatibus autem vestris curam habemus, et cito providere volumus. Ubi vero pro vobis et familiaribus vestris in praesentibus octavis festi beati Georgii prorogationem causarum petitis etc. respondemus, quod literas prorogationum libenter concessissemus, si illas necessarias putassemus; sed tamen sciatis, quod visis literis vestris prioribus de Thurcorum adventu, statim octavas differri commisimus, ut scilicet quilibet se commodius contra Thurcos praeparare et expedire possit. Et ideo certi sitis, quod nonnisi octavas festi sancti Michaelis proxime venturas celebrari faciemus. Cetera industriae et diligentiae vestrae, de quibus plurimum confidimus, commendamus. Dátum Budae, feria tertia ante festum beati Georgii martyris, anno etc. LXXXX m o tertio. Külső czím: Magnificis Ladislao de Lossoncz et Bartholomaeo Dragfy de Belthewk wayuodis nostris Transsilvanis, etc. fldelibus nobis dilectis. Papíron; zárópecsétje letöredezett. Szakadozott. Gróf Erdődy-levéltái Galgóczon; lad. 95. fasc. 7. no. 7. (V.) CCLVI. 1493 július 1. Brassó. Losonczi László és Bélteki Drágfi Bertalan erdélyi vajdák meghagyják az erdélyi káptalannak, hogy Losonczi Bánfi János, László és Ferencz, továbbá (1493.) V. 1. (1493.) X. 6. 1493. IV. 23. i