Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

davimus, quoniam cum is advenit iam alium, per quem prius de eisdem novis scripseratis ad vos cum relatione remiseramus. Quod autem vos domini waywodae ex parte waywode Trans­alpinarum scribitis, nuper superinde ad vos rescripsimus, atque prope diem per certum hominem nostrum, quem ad vos missuri sumus, nobis informationem dabimus pleniorem. Dátum Budae, feria tertia proxima post dominicam quasimodo, anno domini etc. LXXXX m 0 tertio. Külső czím: Reverendo in Christo patri domino Ladislao episcopo, ac magnificis Bartholomaeo Dragffy et Ladislao de Lossoncz waywodis Transsilvanis, etc. fidelibus nobis sincere dilectis. Papíron, zárópecsét nyomával. Gr. Erdődy-levéltár Galgóczon; lad. 95. fasc. 7. no. 6. (Lossonczy-iratok.) (V.) 1493. IV. lö. CCLIV. 1493 április 16. A jászai konvent előtt Rozgonyi István Losonczi Lászlót abaúj- és sáros­vármegyei birtokainak elfoglalásától eltiltja. Nos fráter Martinus praepositus et conventus monasterii beati Johannis Baptistae de Jazow memoriae commendamus, quod honorabilis magister Johannes praesbiter plebanus oppidi Sepsy vocati in persona magnifici Stephani de Rozgon domini sui, nostram veniendo in praesentiam, per modum protestationis et inhibitionis nobis significare curavit in hunc modum, quod prout praefatus Stephanus protestáns, dominus scilicet suus, revera sensisset et percepisset, magnificus Ladislaus de Lossoncz possessiones ipsius protestantis puta Gyewrke in Abawyuariensi necnon Jan et Beky vocatas in de Sáros comitatibus existentes et adiacentes a regia maiestate, nescitur quo iure vei titulo, sibi ipsi impetrasset eisdemque uteretur etiam de praesenti in prae­iudicium iurium dicti protestantis derogamenque eiusdem et dampnum satis grandé. Unde facta huiusmodi protestatione, memoratus magister Johannes praesbiter annotatum dominum

Next

/
Oldalképek
Tartalom