Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

CCXXXIX. 1490 deczember 30. Buda. II. Ulászló király Losonczi Lászlónak érdemei jutalmául a hűtlen Sztárai Bálint és Benedek összes javait odaadományozza. A végén jegyzéke azon károknak, a melyeket Sztárai Bálint Losonczi Lászlónak okozott. Nos Wladislaus dei gratia Hungáriáé, Bohemiae etc. rex, memoriae commendamus tenore praesentium quibus expedit uni­versis, quod nos ducti consideratione fidelitatis et servitiorum fidelis nostri magnifici Ladislai de Losoncz, quae ipse nostrae maiestati ac sacrae regni nostri Hungáriáé coronae praedictae cum summa fidelitatis constantia in hac principatus nostri prin­cipio exhibuit et se etiam in futurum infatigabili diligentia et studio exhibiturum sedulo deciarabit, possessiones nobilis Valen­tini de Zthar Naghmaria et Zthar vocatas ac portiones posses­sionarias in possessionibus Dezk, Kyszewregh et Naghzewreg vocatis habitas in Chanadiensi, item nobilis Benedicti de Maria, videlicet Kys-Maria, Gyapol, Kazafalwa, necnon portionem pos­sessionariam in possessione Eggyed x) similiter 1) in Byhoriensi, necnon alias portiones possessionarias in possessionibus Nymegh, Komlos et Geres in de Zarand aliasque universas possessiones, portionesque ac bona et iura possessionaria earundem Valentini et Benedicti tam in praedictis, quam alias ubivis et in quibus­cunque regni nostri praedicti comitatibus et 1 existentes, quae per notam infidelitatis earundem, quam ipsi ex eo, quod illustri Alberto duci, nostro et praedicti regni nostri hosti ac inimico et vastatori, praecipuo in contemptum coronae et maiestatis nostrae, veluti pláne patriae proditori adhaesisse et cum eodem in exci­dium regni et maiestatis nostrae elaboraverunt et usque in hodier­num diem laborare et se se nobis hostes notorios exhibere non desisterent incurrisse dicuntur ad nos, consequenterque collatio­nem nostram iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri legem et consuetudinem rite et legitime devolutae esse perhiben­tur et redacta, simul cum teoloniis et tributis ac cunctis . aliis earundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, puta terris ara­r) így-

Next

/
Oldalképek
Tartalom