Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
Comanorum ac Alberto de Lossoncz comite Newgradiensi necnon generosis domina Aduiga consorte eiusdem domini Alberti et puella Anna vocatis, sponsa egregii Johannis filii dicti domini palatini, filiabus scilicet condam magnifici Ladislai filii olim Frank wayuodae de Zechen coram nobis personaliter constitutis, praefatis etiam dominis, Michaele palatino, Johannis praedicti, ac Gasparis, Michaelis et Ladislai filiorum suorum, Alberto vero de Lossoncz et domina Aduiga consorte eiusdem oneribus egregiorum Ladislai et Stephani filiorum ipsorum, si iidem temporis in eventu infrascripta retractare vellent super se ipsos et tantas earum hereditates assumptis sunt confessi in hunc modum, quod ipsi pro fidelitatibus et fidelium servitiorum gratuitis meritis et sinceris complacentiis Georgii filii condam Emerici de Dresk castellani castri Somoskw, quibus ipse a temporibus diwturnis primum praefato condam domino Ladislao patri utputa praefatarum dominae Aduigae et puellae Annae et ex post ipsis dominis Michaeli palatino ac Alberto necnon eisdem dominae Advigae et puellae Annae in diversis locis et temporibus opportunis praecipue in conservatione dicti castri ipsorum Somoskw vocati contra autem insultus Bohemorum partes illas devastantium studuit complacere, intuituque praemissorum servitiorum suorum quandam possessionem ipsorum Barathon vocatam in comitatu Gewmeriensi existentem, cum universis eiusdem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, pratis, foenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, collibus, vineis et vinearum promontoriis, necnon aquis, aquarumque decursibus, molendinis, molendinorumque locis, et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus, qualitercumque vocitatis, ad eandem possessionem rite et legitime spectantibus sub suis veris metis et antiquis limitibus, quibus ipsi hactenus possedissent, praefato Georgio castellano et suis heredibus masculinis, heredumque suorum masculinorum successoribus universis iure perpetuo irrevocabiliter tenendam, possidendam et pariter habendam dedissent, donassent, contulissent et perpetuassent; imo dederunt, donaverunt, contulerunt et perpetuarunt coram nobis, nullum ius, nullamve iuris et dominii proprietatem possessione in eadem sibi ipsis, ac ipsorum posteris reservando, sed totum ius et dominii