Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

et parati. Et quia procuratores partium praescriptarum eorum allegata nullo ampliori documento comprobabant, sed eisdem partibus iuxta vigores praeexhibitarum trium literarum inquisi­tionalium per nos in praemissis iudicium et iustitiam praeberi postulabant, pro eo nos hiis perceptis iudicantes commisimus eo modo, ut memorati in causam attracti centesimo et quinqua­gesimo se, quilibet videlicet eorum quinquagesimo se nobilibus, ipse scilicet Ladislaus Losoncz vigesimo secundo, praefatus vero Johannes vigesimo tertio, antefatus siquidem Georgius vigesimo quarto diebus festi epiphaniarum domini proxime affuturis, ter­minis scilicet post se se consequenter affuturis, 1) semper coram conventu dictae ecclesiae de Kolosmonostra super eo, quod ipsi in praemissa totali actione et acquisitione dictorum actorum innocentes sint et existant penitus et immunes sacramenta prae­stare, tandem vero quintodecimo die huiusmodi iuramentalium depositionum praefati Ladislaus, Johannes et Georgius in causam attracti aut officialis vei v[icarius 2)] ipsorum pro eosdem in dicta possessione Naghfalw vocata constituti in facie eiusdem posses­sionis Naghfalw coram uno iudice nobilium dicti comitatus Bihoriensis, quem illac ad id serie praesentium accedere petimus, ex parte praescriptorum familiarium ignobilium iobagionum ipsorum in dicta possessione Naghfalw commorantium, nunc erga nos habitorum 3) memorato capitulo Agriensi iuxta regni consuetudinem iudicium et iustitiam facere et impendere et de hinc huiusmodi iuramentalium depositionum ac iudicii et iustitiae 4) impensionis series, ut fuerit expediens, partes in literis memo­rati conventus nec non dictorum vicecomitis et iudicis nobilium comitatus Bihoriensis 5) ad octavas dicti festi epiphaniarum domini nunc venturi legitime perdurandas dicto domino nostro regi reportari teneantur. Dátum Budae quinquagesimo sexto die octa­varum festi beati Michaelis archangeli praedictarum anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo. T) így­2) ? 3) Négy szó utólag közbeszúrva. 4) Két szó utólag közbeszúrva. 5) Kilencz szó utólagosan közbeszúrva. 13* 1478. I. 13. 1 477. XI. 30.

Next

/
Oldalképek
Tartalom