Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
et rebus parafernalibus, ac quarta puellari ipsarum dederant, magnifico viro filio despoti regni Rasciae ac Demetrio et Stephano Jaksyth ratione ablationis certorum pecorum eorum in metis dictarum possessionum, ut dicebatur factae, contulerimus^ tamen, quia tum accepta supplicatione praefatorum filiorum quondam Stephani filii Bani maiestati nostrae oblata, tum vero consideratis fidelitate et fidelibus servitiis eorundem, quae ipsi novissime nobis partes Transsilvaniae ad exstirpandos infideles et proditores nostros intrantibus ultro et sincera fidei puritate obtulerunt, aliisque rationabilibus ex causis, praefatos possessiones Gorozlo, Barla et Baxa eisdem Ladislao, Johanni, Georgio, Andreae et Michaéli filiis quondam Stephani filii Bani duximus remittendas et restituendes, remittimusque et resignamus praesentium per vigorem, ideo fidelitati vestrae harum serie firmiter mandamus, quatinús vestrum mittatis hominem, pro" testimonio fidedignum, quo praesente Laurentius sive Georgius literátus de Rathon, aut Johannes de Kemer, seu Petrus de Bozyas, aliis absentibus homo noster, ad facies dictarum possessionum Gorozlo, Barla et Baxa, vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et praesentibus accedendo, restatuat easdem, annotatis filiis quondam Stephani filii Bani de Lossoncz praemissae nostrae remissionis titulo perpetue possidendas, si non fuerit contradictum. Contradictores vero, si qui fuerint evocet eosdem contra annotatos filios quondam Stephani filii Bani nostram personalem in praesentiam ad terminum competentem, rationem contradictionis eorum reddituros. Et post haec huiusmodi restatutionis seriem cum contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, vicinorumque et commetaneorum, qui praemissae restatutioni intererunt, nominibus terminoque consignato eidem nostrae personali praesentiae fideliter rescribatis. Praesentibus perlectis, exhibenti restitutis. Dátum Posonii, in festő sancti Francisci confessoris anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, regni nostri anno undecimo, coronationis vero quinto. Átírva a kolozsmonostori konventnek a királyi visszahelyező-parancsra adott 1468 deczember 10-én kelt jelentésében. (Lásd ezt a XCII. szám alatt.) (V.) 1468. X. 4.